Etiqueta: Gubernatori nostro generali

N. 3 Notariorum 2. Joannis II. n. 3471, fól. 76.

N. 3
Notariorum 2. Joannis II.
n.
3471, fól. 76.

Petri Micaelis Carbonell.

Nos Joannes
Dei gratia Rex Aragonum Navarre Sicilie Valencie
Maioricarurn Sardinie et Corsice
Comes Barchinone Dux
Athenarum et Neopatrie
ac etiam Comes Rossilionis et
Ceritanie.
Attendentes Serenissimum Dominum Regem Alfonsum
bone memorie fratrem nostrum eius carta suo sigillo inpendenti
munita data in civitate Beneventi die tercio mensis Marcii
anno a nativitate Domini millesimo CCCCLVIII constituisse et creasse
vos fidelem Petrum Micaelem Carbonellum nunc scribam et
Archivarium nostrum in notarium publicum per totam
terram et dominationem regiam ita quod in universis et singulis
terris locis dictioni et jurisdiccioni regie subiectis possetis
recipere et conficere testamenta acta attestaciones sentencias et
quelibet alia instrumenta quorumcumque contractuum essent et
quaslibet alias scripturas auctenticas et publicas et eas scribere ac
scribi facere per substitutum aut substitutos a vobis juratos tamen
prout hec et alia in ipsa carta lacius exarantur. Attendentes etiam
per vos fuisse nobis humiliter suplicatum ut auctoritatem et decretum
huiusmodi vobis ut premittitur concessa quodammodo ampliare de
benignitate regia dignaremur. Ideo supplicationi vestre benigne
annuentes attentis et consideratis sufficiencia ydoneitate et fama
vestris quas in conspectu nostro et alias pluries novimus
comendabiles et expertas tenore presentis Carte nostre concedimus
vobis dicto Petro Micaeli Carbonello ex nostra regia potestate
et auctoritatem et licenciam plenissimam vobis conferimus cum eadem
quod in universis et singulis terris et locis dicioni et
jurisdiccioni nostre subjectis positis per vos aut substitutum vel
substitutos aut substituendum seu substituendos a vobis juratos tamen
recipere ac conficere ac scribere et recipi confici ac scribi facere
acta attestaciones sententias et quelibet alia instrumenta
quoruncunque contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas
publicas et auctenticas civiles judiciales videlicet et criminales
exceptis testamentis codicillis et aliis ultimis
voluntatibus
in quibus vos habeatis personaliter interesse.
Nos enim ipsa acta attestaciones sententias instrumenta et alias
scripturas publicas et auctenticas per dictos juratos et substitutos
per vos assumptos et imposterum assumendos recipiendas dictis
testamentis codiciliis et aliis ultimis voluntatibus quibus vos
interesse volumus ut preffertur valere volumus et tenere ac si per
vos recepta essent personaliter seu confecta et eisdem auctoritatem
nostram impendimus pariter et decretum ita quod eisdem in judicio et
extra indicium fides plenaria adhibeatur et omnimodam obtineant
roboris firmitatem dum tamen vos subscripcionem vestram et signum
vestrum aposueritis in eisdem. Mandantes per hanc eandem Gubernatori
nostro generali
eiusque vicegerentibus vicariis baiulis curiis
justiciis consiliariis paciariis procuratoribus juratis consulibus et
universis aliis officialibus et subditis nostris ad quos spectet
presentibus et futuris dictorumque officialium lacatenentibus
quatenus hanc nostram concessionem et auctoritatis ampliacionem
firmam habeant et teneant ipsisque instrumentis et aliis vestris
publicis et auctenticis scripturis adhibeant plenam fidem quibusvis
ordinacionibus et statutis generalibus et specialibus in contrarium
editis sive factis etiam si talia essent de quibus oporteret
inpresenti specialem fieri mencionem qua et que hic haberi volumus
pro expressis de verbo ad verbum nullatenus obstituris. In cuius rei
testimonium presentem fieri jussimus nostro comuni sigillo inpendenti
munitam. Data Barchinone XIII die mensis octobris anno a nativitate
Domini MCCCCLXX octavo Regnique nostri Navarre
anno LIII aliorum vero Regnorum nostrorum anno XXI – Pages
Vicecancellarius.

Joannes Peiro mandato
Regio facto per
Pages Vicecancellarium.
P.

Documento 4