Etiqueta: Prothonotarii

N.2. Fol. 63. Eiusdem comissio.

N. 2. 

Fól. 63.

Eiusdem
comissio.

Alfonsus etc. Dilectis et fidelibus
Consiliariis nostris Jacobo Pauli legum doctori et Joanni
Peyro
locumtenenti Prothonotarii Civitatis Barchinone
salutem et dileccionem. Pro optima informatione quam de fideli nostro
Petro Michaeli Carbonell oriundo dicte Civitatis Barchinone
habuimus eidem cartam coneessimus notarie per totam
terram et dominationem nostram ut in eadem est videre. Quia vero eius
sufficiencie examinatie etiam et juramentum et cautio que in
similibus requiruntur non potuerunt haberi et fieri propter suam
absentiam committimus et mandamus vobis quod acceptis presentibus una
cum carta notarie eiusdem quam sub eadem plica vobis dirigimus
munitam nostro comuni sigillo sigillatam de predicto Petro
Michaele Carbonell
examinationem recipiatis et si sufficiens
reperiatur cautione et juramento per ipsum more solito et consueto
prestitis in posse vestri Joannis Peyro prothonotarii Locumtenentis
predicti extunt cartam eandem absque alicuius juris solutione per vos
eidem liberari mandamus. Committentes vobis super his vices nostras
cum presenti instrumentum vero examinationis sufficientie juramenti
et cautionis sive obbigationis per dictum Petrum Michaelem
prestandum cum prestitum fuerit per vos dictum prothonotarii
locumtenentem certificari et recipi ac in registris vestri officii
solitis continuari et scribi volumus atque jubemus. Datum in Civitate
Beneventi die tercio Marcii Anno a nativitate Domini
MCCCCLVIII. – Patriarcha et Cancellarius.

Petrus Puguriol ex
provisione facta
per Patriarcham et Cancellarium.
P.

Documento 3