Etiqueta: calmedinis

N. 20. Notariorum 1. Ferdinandi II. n. 3679. Fól. 131. v.

N. 20. 

Notariorum 1. Ferdinandi
II.
n. 3679. Fól. 131. v.

Francisci Carbonelli.

Nos
Ferdinandus etc. Attendentes vos fidelem Scribam
nostrum Franciscum Carbonellum filium fidelis nostri
Petri Michaelis Carbonelli scribe mandamenti ac
tenentis claves Regii Archivi nostre Civitatis Barcinone
oriundum dicte Civitatis Barcinone esse ydoneum
et sufficientem ad tabellionatus officium exercendum
prestito per vos in Cancellaria nostra juramento quod bene et
legaliter vos habebitis in exercendo officio memorato constituimus et
creamus vos dictum Franciscum Carbonellum in notarium
publicum
per totam terram et dominationem nostram ita quod in
universis et singulis terris et locis dictioni ac jurisdictioni
nostre subiectis possitis recipere et conficere acta attestationes
sentencias et quelibet alia instrumenta quorumcumque contractuum
fuerint et quaslibet alias scripturas auctenticas et publicas et eas
scribere aut scribi facere per substitutum aut substitutos a vobis
juratos tamen de quibus protocolla siquidem sive capibrevia
faciatis notularum ut eterne memorie commendentur. Nos enim ipsis
testamentis actis attestationibus sententiis instrumentis et aliis
scripturis publicis et auctenticis por vos bene et legaliter
recipiendis conficiendis et scribendis ac scribi faciendis per
juratos substitutos a vobis auctoritatem nostram impendimus pariter
et decretum ita quod in iuditio et extra iuditium fides plenaria
adhibeatur et omnimodam obtineant roboris firmitatem tanquam publica
manu facta dumtamen subscriptionem vestram et signum apposueritis in
eisdem qua vos auctoritate nostra notarium et ipsis contractibus
interfuisse teneamini confiteri. Mandantes igitur per presentem
cartam nostram Gubernatori generali nostro eiusque vices gerentibus
vicariis justitiis baiulis curiis supraiunctariis calmedinis
merinis juratis universis et singulis aliis officialibus et subditis
nostris presentibus et futuris dictorumque officialium locatenentibus
quod vos Franciscum Carbonellum pro notario publico
habeant et teneant per totam terram et dominationem nostram et in
instrumentis ac scripturis vestris publicis et auctenticis adhibeant
plenam fidem. Adjicimus tamen quod testamenta codicillos instrumenta
illorumque notas et transumpta acta attestationes testium et alias
scripturas publicas et auctenticas quos quas et que receperitis
confeceritis et scripseritis aut scribi feceritis intra
Comitatus Rossilionis et Ceritanie ac terras
confluentes et Vallispirii vestris tamen sumptibus et
expensis facere et de medietate preciorum inde
habendorum secundum ordinationes regias procuratori
nostro Rossilionis aut quibus voluerimus teneamini respondere.
In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro sigillo
comuni inpendenti munitas. Date
in Villa de Madrit die vicesimo octavo mensis Aprilis
anno a nativitate Domini millesimo CCCCLXXXIII Regnorum
nostrorum videlicet Sicilie anno sexto decimo Castelle
Legionis etc. decimo Aragonum vero et aliorum quinto. –
Johannes Moner Vicecancellarius.
Gaspar
Darinyo
mandato Regio facto per Johannem Moner
Vicecancellarium qui eum habuit pro suficienti.

P.

Fól. 132.

Dictis die in dicta Villa de Madrid.
Et predictus
Franciscus Carbonellus notarius noviter per dominum
Regem creatus convenit et sponte se obligavit quod pro
quocumque crimine per eum comisso vel comittendo nec alia quavis
causa civili et criminali non allegabit tonsuram nec recurret ad
brachium ecclesiasticum et hoc sub pena CCC morabatinorum
regio erario aplicandorum et pro maiori tuitione dedit in
fideiussorem discretum Franciscum Vilanova regium
scribam presentem qui talem etc. Et predicti notarius
et fideiussor ad predicta tenendum suas obligarunt personas et bona
renunciantes etc. Fiat large ad voluntatem Regie Curie.
Testes
fuerunt Johannes Salat et Dominicus de Sancta Crus de
scrivania Domini Regis.

Doc. 21