N. 24. Legajo de cartas reales y autógrafos.

N. 24. 

Legajo de cartas reales y autógrafos.

Licentia
claudendi.

Nos Infans Henricus etc. Ad vestri fidelis
Regii et nostri Francisci Carbonelli dicti domini Regis Scribe
notariique et civis Barcinone supplicationem pro
subscriptis humiliter nobis factam concedimus vobis quod libere
licite et impune possitis instrumenta et contractus quoscumque
notarie Raphaelis de Riudor quondam notarii publici Barcinone
soceri vestri et notariarum aliorum notariorum quorum scripturas una
cum suis vobis dono dedit si in saedis non fuerint largo modo notatae
notare et in mundum redigere et claudere illa tamen cautela servata
quod in contractibus ipsis sustanciale aliquod non mutetur sed fiant
et fieri volumus predicta per vos bene et fideliter sicut decet. Nos
enim ipsa instrumenta et contractos quoscumque ac etiam testamenta et
codicillos per vos notandos et claudendos et omnia et singula que
circa predicta feceritis tantam vim obtinere tantumque valere volumus
ac si per dictum Raphaelem de Riudor et aliorum notariorum
quorum scripturas ipse tenebat dum viverent facta extitissent.
Mandantes per hanc eandem Gubernatori Catalonie principatus
aliisque officialibus nostris et eorum locatenentibus presentibus et
futuris ut concessionem et licentiam nostras huiusmodi teneant
firmiter et observent et non contraveniant seu aliquem contravenire
permittant aliqua ratione. In cuius rei testimonium etc.

Doc. 25